: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1709


Et dixit fratribus suis: "Venite, ascendamus ad montem Domini
et ad domum domine Paupertatis, ut doceat nos vias suas et
ambulemus in semitis eius".
Cumque ex omni parte considerarent montis ascensum propter
nimiam altitudinem et asperitatem eius, quidam eorum mutuo loquebantur
dicentes: "Quis ascendet in montem istum et ad summitatem
eius quis perveniet?".
Quod intelligens, beatus Franciscus dixit eis: "Arta est via, fratres,
et angusta porta que ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniant
eam. Confortamini in Domino et in potentia virtutis eius,
quoniam facile erit vobis omne difficile. Deponite sarcinas proprie
voluntatis et onera peccatorum abicite et accingimini tamquam viri
potentes. Posteriora obliti ad anteriora vos pro posse extendite.
Dico vobis quod quemcumque locum calcaverit pes vester, vester
erit. Etenim est spiritus ante faciem vestram, Christus Dominus,
qui trahet vos ad montis cacumina in vinculis caritatis.
Mirabilis est, fratres, desponsatio Paupertatis, sed facile poterimus
ipsius frui amplexibus, quia facta est quasi vidua domina gentium,
vilis et contemptibilis omnibus regina virtutum. Nullus est qui e
regione clamare audeat, nullus qui se nobis opponat, nullus est qui
iure hoc salutare commercium prohibere valeat. Omnes amici eius
spreverunt illam et facti sunt ei inimici". Et iis dictis, ceperunt
omnes post sanctum Franciscum ambulare.
Capitulum 4 -Paupertas miratur de facilitate ascendentium.
Cumque facillimo gressu properarent ad summa, ecce domina
Paupertas in ipsius montis vertice stans, respexit per montis devexa.
Et videns hos viros tam potenter ascendentes, immo volantes,
mirata est vehementer et dixit: "Qui sunt isti qui ut nubes volant
et quasi columbe ad fenestras suas? Diu enim est quod tales non
vidi nec sic expeditos omnibus abiectis oneribus intuita sum. Loquar

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio