Missiva ad dominum Gerium de Arectio. Dum secum reputat Venerem pervertere leges
mens mea, consilium Citheream pellere sumit
polo Venus celeri natusque Cupido volatu
prorepit furtim: proprias flammaque medullas
urit et his verbis mulcens mea pectora mater
(addidit atque minas si non obtempero dictis)
alloquitur: «Memini quondam te lactea nostra
ubera lactare nostraque recludere postes
arte sinu domine te collectumque benigne.
At nunc prompta tibi facere quodcumque rogares.
Sed quid castra fugis Veneris, quondam tibi grata,
nunc ingrata, rato nos deseruisse pharetram
telave que bivio potuerunt addere letum?
Quo te cunque sequar, fugies, nec Delya vita
pristina restituet». - Prestoque Diana furensque
tediferas tales archano pectore voces
mittit: «Nonne satis cunctos te ledere nostros?
Mene petis? Quid ni? Numquam mens sacra prophanis
consonat indictis. - Sic orsa siletque movendo.
Instillat quedam, Veneris quo fugere possim
mores, des curis animum, studi quoque: solus
nunquam permaneas: huc pergas». Dum sequor illam
per scopulos tetrumque nemus, de pluribus unus
prosiluit latebrisque lepus quem Delya ferro
fundit humi donansque rogat quod partiar illum
cum sotiis: sic ergo velis huc pergere pransum,
Cambius esto comes, rubet et quo tempore Titan.
|
1
5
10
15
20
25
|