ei caput». Sed aliter se negotium habuit. Nam ita pulcrum fecit
sermonem iustitiam commendando, quod, cum commendaretur
coram imperatore, voluit ipsum sermonem habere.
De magno gelu quod fuit hoc anno.
Anno Domini MCCXXXIIII, nives et glaties fuerunt magne
per totum mensem Ianuarii, ita quod vinee et omnes arbores
fructifere congelate fuerunt. Et bestie silvestres mortue sunt
ex gelu. Et lupi intrabant civitates de nocte, et plures fuerunt
capti de die et mortui et suspensi in plateis civitatum. Et arbores
scindebantur ex nimio gelu a summo usque deorsum, et multe
arbores totaliter virorem perdiderunt et desicate sunt propter
dictum gelu.
De magno prelio in episcopatu Cremone.
Et fuit magnum prelium in episcopatu Cremone inter Cremonenses
et Parmenses et Papienses et Placentinos et Mutinenses,
ex una parte, et Mediolanenses et Brixianos cum suis
amicis ex altera.
Quod vinee sunt destructe pre nimio gelu.
Anno Domini MCCXXXV, quadam die Mercurii, XIIIa
die exeunte mense Aprilis, fuit ventus frigidus, et venit nix frigidissima;
et sequenti nocte venit pruina magna, que vineas
destruxit, ita quod videbantur sicce. Et die VIIIa exeunte Aprile
descendit alia nix et pruina, ita quod vinee penitus destructe ab
eis fuerunt.
|
|