Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 192


ARTICULUS 2
Utrum generatio Christi ex Virgine sit naturalis vel miraculosa
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod generatio Christi ex Virgine sit naturalis. Filiatio enim nativitatem
consequitur. Sed Christus dicitur naturalis filius matris, sicut et naturalis
filius Patris, ut dicit Augustinus in lib. de fide ad Petrum. Ergo
generatione naturali nascitur ex matre.
2. Praeterea, virtus naturalis passiva completa ab agente naturaliter exit in
suam operationem, sicut visus motus a colore naturaliter videt. Sed in beata
Virgine fuit naturalis potentia ad generandum, quamvis incompleta, ut ex dictis
patet. Ergo postquam fuit perfecta virtute Spiritus Sancti, naturaliter generavit.
3. Praeterea, in illuminatione caeci quamvis potentia visiva miraculose detur,
tamen post acceptam potentiam naturaliter videt. Sed Spiritus Sanctus Virgini
potentiam generativam dedit. Ergo postea naturaliter generavit.
4. Praeterea, si generatio Christi ex Virgine esset miraculosa, sicut formatio
hominis de limo terrae; tunc ita se haberet materia quam Virgo ministravit ad
Christum, sicut limus de terra sumptus ad Adam. Sed talis materia non sufficit
ad rationem matris, ut prius dictum est. Ergo beata Virgo non esset vera mater
Christi; quod dicere est haereticum.
5. Praeterea, operatio miraculosa non est ab aliqua creatura. Sed vere dicitur
quod Virgo genuit Christum. Ergo generatio talis non est miraculosa.
SED CONTRA, Dionysius dicit in Epistola 4 ad Gaium, de Iesu loquens: «Super
Homines», inquit, «operatur ea quae sunt hominis; et hoc monstrat Virgo supernaturaliter
concipiens, et aqua instabilis, materialium et terrenorum pedum
sustinens gravitatem». Sed hoc quod fit supernaturaliter, dicimus esse miraculosum.
Ergo conceptio Christi ex Virgine miraculosa fuit.
Praeterea, Anselmus dicit in lib. de conceptu Virginis, cap. 22: «Spiritus
Sanctus virtus Altissimi de muliere Virgine virum Virginem mirabiliter propagavit».
Ergo generatio Christi ex Virgine miraculosa est.
Praeterea, sicut est contra naturae ordinem ut caecus videat; ita etiam ut Virgo
manens Virgo pariat. Sed illuminationem caecorum dicimus miraculosam esse.
Ergo et conceptio Christi ex Virgine miraculosa est.

Torna all'inizio