Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 218


convivere cum aliis, et esse animal sociale. Unde et
Philosphus I. Politicorum inter alias rationes, quas
tangit, probantes hominem naturaliter esse sociale animal,
potissime innititur huic rationi, videlicet, quod
quis sermo est ad alterum ut ad socios, ex quo natura
dedit homini sermonem, quem non dedit animalibus
aliis, sequitur hominem magis naturaliter esse animal
sociale, quam animalia cetera. Quare si sic naturale
est, hominem esse animal sociale: recusantes societatem,
et nolentes civiliter vivere, ut supra in primo libro
tetigimus, et ut infra tangentur, quasi non vivunt
ut homines. vel ergo hoc contingit eis, quia deficiunt
a modo humano, et tunc sunt quasi bestiae. vel quia
modum humanum excedunt, cuiusmodi sunt viri contemplativi,
et tunc sunt quasi dii. Ideo dicitur primo
Politicorum quod eligens solitariam vitam, non est
pars civitatis: sed aut est bestia, aut Deus. Ad literam
enim, eligentes non convivere aliis, vel hoc est, quia
nimis sunt scelerati, et non possunt societatem aliorum
supportare, et tunc sunt quasi bestiae. vel quia
sunt nimis boni, et volunt vacare contemplationi
et ocio, et tunc sunt quasi divini.
Decet ergo omnes homines, et
maxime reges et principes
diligenter advertere,
quantum deserviat
societas humanae
vitae: ut ad bene vivere
sciant se, et alios
ordinare.

Torna all'inizio