Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1226


Religiosus homo fuit illo tempore iuxta
Assisium, voto Crucifer dictusque Moricus.
Hic languore gravi correptus sicque gravatus
Ut mors instaret sibi iudicio medicorum,
Francisco mittit, supplex sibi factus, ut ipse
Fusis ad Dominum precibus succurrere curet.
Annuit ipsius votis Franciscus et orans
Lampadis ex oleo, quae coram Virginis ara
Ardebat, tinctas panis micas sibi mittit.
"Hoc", ait, "antidotum fratri deferte Morico,
Per quod eum Christi virtus plenaeque saluti
Restituet, nobisque datum pugilem superaddet".
Mox, ut gustavit aeger missum sibi munus,
Corporis et mentis tantum tulit inde vigorem,
Ut non multo post Francisci relligionem
Ingrediens una tantum tunica tegeretur,
Ad carnem longo loricam tempore portans;
Panem vinumque non gustans, sola comedit
Cruda, leguminibus, herbis seu fructibus utens;
Qui tamen incolumis et fortis corpore mansit.
Et quia non sinitur sol, sidus monsve latere,
Multos de longe Francisci fama trahebat
Eius ad aspectum, velut alterius Salomonis
Ad se longinquos fama praeeunte vocantis.
Inter quos vir adest in versibus inveniendis
Et cantilenis ita praecellens, ut ab ipso
Caesare rex dictus in versibus ac ab eodem
Inde coronatus fuerit. Non noverat iste
Franciscum facie, sed mox ut eum videt, ipsum
Agnoscit signo praemonstratum speciali.
Nam cum praeco Dei populos ex more doceret,
Signatum videt hunc signo crucis iste, duobus
Ensibus hinc inde transversis effigiato.
Enses hi typici miro fulgore nitentes
Hic caput usque pedes, sed utramque manum tenet alter.
Intentumque Dei verbo, quod spiritualis
Est gladius, sanctum sic discipulus novus audit,

Torna all'inizio