De sanctitate trium nobilium mulierum sive dominarum.
Certe tres mulieres sunt michi valde amabiles, que forte ab
aliis non reputantur, scilicet Helena Constantini mater, Galla
Placidia, mater Valentiniani imperatoris, et comitissa Matildis.
De Markesopolo, qui ivit in Romaniam ad habitandum.
Porro Marchesópolus, postquam maritavit Mabiliam filiam
suam, transtulit se ad Grecos, quos persequebatur, cum habitaret
in Romania, et impugnabat et capiebat et interficiebat sicut David
Phylisteos, de quo legitur, I Reg. XXVII: Virum et mulierem
non vivificabat David nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte
loquantur adversum nos: Hoc fecit David; et hoc erat decretum
illius omnibus diebus quibus habitavit in regione Philistinorum.
Similiter cum Grecis Markesopolus faciebat. Quocirca insidiose
et malitiose interfectus fuit a Grecis in domo sua. Nam pecunie
obediunt omnia. Hic maritavit secundam filiam dominamYsabellam
in Romania homini diviti, nobili et potenti; que pulcra domina
fuit et sapiens, excepto quod clauda fuit et sterilis. Et remansit
ei post mortem viri sui castrum quod appellatur Bonicea,
quod viriliter et sapienter et caute custodivit et defendit a Grecis.
Causa, autem, quare Markesopolus recessit a Parma, hec
fuit, ut traditur. Cum esset nobilis et magnifici cordis, dedignabatur
et egre ferebat quod quilibet popularis homo, burgensis
atque ruralis, misso nuntio cum infula rubea trahebat eum ad
Communis palatium, ubi eum poterat in iuditio convenire.
Porro dominus Rubinus, frater suus, habitavit in Soragna et
habuit uxorem dominam Enmengardam de Palude, sororem domini
Guidhotti de Caninis. Hec fuit pulchra domina, sed lasciva, cui
illud Salomonicum optime convenire videtur, Prover. XI: Circulus
aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. Hec habuit
filios V et filias totidem; quarum primam Mabiliam nomine, valde
pulcram, que aliquando confessa est mecum, maritavit dominus
Ubertus Pellavicinus in Ponte Tremulo, sperans occasione eius
|
|