Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XI

Pag. 125


De Saphet autem contra occidentem. est castrum Cabul. sed nunc est
dejectum. quod Saraceni vocant Zabul. in quo tota illa terra et
vallis appellata est Cabul. quod displicentia sonat: et hec [est] illa contrata.
quam donavit Salomon Yran. regi Tyri. qui dedit ei magnum auxilium ad
edificandum templum Domini. ut habetur tercio Regum. IXº capitulo.
quod dedit Salomon Yran. regi Tyri, quod nunc Sur appellatur. viginti opida
in terra Galilee. et egressus est Yran de Tyro. ut videret opida. que dederat
Salomon. et non placuerunt ei et ait: Heccine sunt iste civitates. quas dedisti michi.
frater?
Et appellavit eas Cabul sive displicencias. Distat autem hec
terra [a Tyro] sive Sur. quod est supra Mare Magnum. per XXV miliaria:
distat autem Tyrus ab Acry per XX miliaria.
Deinde. transiens per Sephet super Mare Galilee usque occidentem.
perveni ad civitatem Betsan: modicum [est] distans a montibus
Gelboe. in cujus muris civitatis Philistini suspenderunt caput Saulis et
cadavera filiorum ejus. qui occisi fuerunt in monte Gelboe. ubi fuit capta
archa Dei. et milia de populo Israel occisi. ut legitur in libro Regum primo:
et est modo destructa in muris et turribus hec Betsan. sed manet ad modum
magne ville et est sita in pulcro et ameno loco.
Supra hanc civitatem versus occidentem. est mons Gilboe extendens
se contra occidentem per XXV miliaria usque ad civitatem Jezrael: ille
enim mons Gelboe est altus et longus. et bene in parte optinuit blasphemam.
quam dedit David. ut habetur primo Regum: Mons Gelboe nec
ros. nee pluvia descendat super vos. quia abjectus est ibi clipeus forcium.
etc.
Utrum autem ros vel pluvia veniant super eum. nescio. quia montem bene
vidi. sed non ascendi: tamen videtur mons satis sterilis et nullius fructus.
De Betsan ad XXVI miliaria contra occidentem. est civitas Jezreel.
in loco aliquantulum elevato. una de civitatibus regalibus tocius Israel.
sed nunc est una parva villa. habet tamen ruinas magnas et est in pede
montis Gelboe sita. nam ab uno capite est Bethsan. ab alio est Jezrael in
pede montis illius.

Torna all'inizio