Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 590


substituit presidem Palestine, a quo Paulus Cesarem appellavit; cui Festus: Cesarem appellasti, ad
Cesarem ibis; cum rex Agrippa venisset Cesaream ad salutandum Festum, indicavit Festus regi de
Paulo; coram quo Paulus etiam conparuit. De morte beati Marci evangeliste multipliciter est
scriptum. In Passione sua legitur, quod imperantibus Gaio et Iunio, alibi, quod primo Neronis anno,
quod VIII. mortuus est. Hic Petri in baptismate filius et in sermone discipulus fuit. Hic evangelium
in Ytaliam scripsit rogatu Romanorum, ut quod Petrus docuerat verbo litterati in memoria conservarent;
post hec in tota regione Epypti baptiçatum ordinavit episcopum; multos quoque varios infirmos
sanavit, leprosos mundavit, demoniacos liberavit; demum ecclesia constructa per fratres in loco
qui Buculus nominatur, insidiatores in mense Parmuthi, id est Aprili, et festivitate Serapiaca fune
trahentes eum dicebant: Trahamus bubalum ad Buculi; sanctus vero Domini gratias agens domino
Iesu Christo, dicens: In manus tuas, Domine, co[mmendo] spiritum meum. Et tunc, cum gentiles
reliquias eius conburere, facte sunt tenebre, tempestas et ymber. Posuerunt ergo iusti corpus eius in
Alexandria in loco lapidis excisi, cum gloria venerantes memoriam eius; quod longo tempore post
Venetias creditur esse translatum, ubi colitur et veneratur; et merito ad Ytaliam translatum est, ubi
eius evangelium primo predicatum. Cuius discipulus fuit Hermogenese Aquilegiensis; Hermagora
vero Syrus et Yvencius Papienses claruerunt. Eodem tempore Neronis discipuli vero Pauli
fuerunt discipuli Dionisius Ariopagita, qui apud Athenas sacerdocium adeptus est, et Crescens,
Trophinus, qui ad Gallias profecti sunt, et Lucas qui ad eius doctrinam scripsit euuangelium et ad
eius sequelam Actus apostolorum. Demum vero, cum a Romanis quereretur ad penam, quia
magnam partem senatus occiderat, a senatu fugatus est et occisus. Dicitur, quod se ipsum occidit;
et in eo omnis Augusti familia consumpta est. Temporibus Neronis Lucanus claruit, qui deprehensus
in coniuratione quadam brachium ad secandas venas prebuit. Oracius rethor, qui et Thebaidos
appellatur. Eo tempore terremotus Rome et in Asia fuerunt; fulmen cecidit ante mensam Neronis.
Eiusque tempore Clodoveus angelo de celis oleum deferente baptiçatus est. Et Cornutus poeta,
magister Persii, claruerunt, sed Cornutum Nero misit in exilium. Eodem tempore Neronis,
anno XII. Neronis et XXXVI. post passionem Domini et LXX. ab incarnatione alibi dicitur XIIII.
Neronis et XXXVIII. dominice passionis Nero Petrum occidit crucis patibulo, capite deorsum, sicut
elegit, verso, et sepultus est in Vaticano iusta viam triumphalem; et eodem die Paulum occidit gladio.
Hic fuit Iudeus, Gamalielis discipulus, qui XIIII scripsit epistolas, sed propter stillum de ultima dubitatur,
et creditur esse Barnabe et Luce vel Clementis; et cum ad Paulum Seneca scripsisset epistolas.
Paulus quoque scripsit ad eum. Est autem sepultus in via Hostiensis anno XXVII, ut quidam aiunt,
post passionem Domini. Hii duo sunt, sicut ait Clemens, habuerunt uxores; nam Petrum, cum uxorem
vidit duci ad passionem, gavisus ait: coniux, memento Domini. Paulus negat se suam circumducere,
ut expedicius posset predicationi vacare.

VIIII. De Galba et Ottone et Vitello et Vespasiano et aliis gestis.


Anno ab incarnatione Domini LXXII. post mortem Neronis Galba in Ybernia, Otto Rome,
Vitellus in Germania, Vespasianus in Palestina electi sunt ad imperium. Nero namque contra Iudeos
Vespasianum miserat; sed Galba VII mense capite truncatur, Otto levi prelio victus se ipsum
occidit. Vitellus a ducibus Vespasiani occiditur. Huius temporibus fuit Linus papa.
Itaque Vespasianus, exercitum filio Tito conmendans, Romam venit et confirmatus regnavit
an. VIIII, men. XI, di. XXII. Qui moderatissime rexit imperium. Erat enim iustus, largus, letus,
paciens, inmemor offensarum. Ecclesia que Ierosolimis congregata fuerat, responso accepto, transivit ad
castrum Pellam nomine trans Iordanem. Ablatis iustis viris Titus anno secundo imperii patris
Iudeam et Ierusalem diebus açimorum subvertit, diebus merito, quibus Dominum occiderunt, alii
occiduntur gladio, alii fame, usque adeo, quod matres filios comederant. Alii vero igne conbusti sunt,
alii venumdati, alii captivati, usque ad decies centena milia. Hic est igitur ille secundum prophetam
aper de silva , qui devastavit eam. Fuerunt autem a prima edificatione templi, que fuit sub Salomone,

Torna all'inizio