zatae sunt numero octuaginta, et ab unaquaque sancti uiri sanctitas 
manifestabatur. Quod audiens, mater eius beata cucurrit ad eum, 
dicens: «Fili mi dulcissime, ego et parentes tui dolemus pro te, ne 
deseras nos». Et uir Dei Geminus respondit: «Angelus Domini 
precepit michi, ut uadam in prouinciam Romanorum; uolo ergo 
ire, noli contristari, mater, quia oportet me facere uoluntatem 
Dei». 
Et mater eius currens, ut parentes adduceret, ille statim in 
nauiculam sibi nutu Dei applicatam ascendit cum illis nauigantibus, 
et post paucos dies per uenit ad portum Fanensem in Italia. 
Mater uero eius rediens cum parentibus non inueniens eum, amare 
fleuit. Vbi cum suis fecit oratorium in nomine dilecti filii sui 
et ibi permansit ad seruiendum Deo, dum uixit. Et ibi migrauit 
ad Dominum et sepulta fuit a fidelibus suis, ubi multa beneficia 
data sunt. 
Profectus autem seruus Dei Geminus, qui pro amore Christi 
parentes et patriam reliquerat, accedit ad monasterium Sancti Paterniani, 
et ibi uacabat in sanctis orationibus. Beatus abbas et 
monachi inuitauerunt eum ad prandium, letantes in Domino simul 
cum eo, et dixerunt: «Serue Dei, unde huc uenisti?». Ille retulit 
eis, quae dicta sunt, et causam aduentus sui. Et intelligentes, 
quod uere seruus Dei esset, dixerunt inter alia: «Famule Dei, hic 
dona opportuna habemus, preter aquam uiuam». Et diuus Geminus, 
caritate permotus, confidens de Dei bonitate, orauit dicens: 
«Exaudi, Domine, orationem serui tui: qui illuminas omnem hominem 
uenientem in hunc mundum, qui illuminasti oculum ceci 
nati et mare Rubrum aperuisti et populum tuum per medium eius 
eduxisti, qui dixisti ad Moysen, ut percuteret petram, qui percutiendo 
bis subito egressae sunt aquae largissimae, produc, Domine, 
in tua uirtute aquam in hunc locum, ut bibant iugiter ex ea omnes 
serui tui, qui hic sunt et qui erunt». Et statim uena aquae de 
terra exiuit et creuit in fontem; et omnes cum Gemino glorificauerunt 
Dominum, qui est mirabilis in Sanctis suis. Post haec Geminus 
ualedicens illis deuotis fratribus et abbati, licet plurimum 
dolentibus de recessu suo, dimisit eos in pace, et illi se suis orationibus 
recomendauerunt. 
Et uir Dei Geminus, dum peregrinus laudando Dominum 
pergeret, intrauit prouinciam Vmbriae et peruenit in ciuitatem 
Spoleti, et primum in ecclesia Beati Gregorii Martyris. Dum
  |  
  |