: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 40


Ecelinus, cuius autem animam infelicem, onustam pondere peccatorum, demones absque dubio
rapuerunt et eam in profundum inferni, ubi cumulus tormentorum et nulla redemptio proiecerunt.
/*
Fama igitur predicte victorie per urbes Italie discurrente, omnes populi de ruina tiranni
mirabiliter exultabant, divine virtutis potentiam collaudantes. Non fuit ita generalis tripudium
a multis retro temporibus in civitatibus Lombardie. Tunc Vicentini, his rumoribus excitati,
confestim suos cives qui confugerant a facie terribilis Eccelini et Paduam residebant, ut
redirent Vicentiam rogaverunt; et sic omnes ad propria sunt reversi. Similiter feltrensis
episcopus et fideles Ecclesie cum eo ad suam civitatem pacifice redierunt. Gens autem potentissima
Venetorum, quam divina clementia fecit sepissime de suis hostibus triumphare,
audiens tirannum horribilem corruisse, gavisa est vehementer; statimque, assumptis Tarvisinis,
qui fugerant rabiem tirannorum, Ecelini scilicet et nequissimi Albrici, ad invadendum
Tarvisium exercitum destinavit. Ecelinus namque toto tempore vite sue tirannidis, tumore
superbie nimium excecatus, frequenter Venetos multis iniuriis lacessivit. Sed ipsi, sicut viri
astuti et donis sapientie et prudentie pre cunctis populis Italie predotati, tacite dissimulando
tempus congruum expectabant in quo possent tiranno pro meritis respondere; expectatio non
est suo desiderio defraudata. Ipsorum namque virtute et potentia ac consilio Padua est devicta,
postmodum cum Paduanis et Mantuanis et domno Gregorio aquiliensis patriarcha et
domno Azone marchione estensi ab impetu Ecelini viriliter est defensa.
Albricus itaque de Romano, fraterne impietatis impiger imitator, impar quidem fratri
ratione dominii sed eidem in malicia coequalis, audiens Ecelinum in suis maliciis comprehensum,
obstupuit vehementer. Et cum esset conscius multorum malorum que fecerat Tarvisinis,
quos crudeliter eiecendo de civitate bonis omnibus spoliavit, quosdam vero ipsorum ignominiose
suspendit variisque modis occidit, alios autem cesos gladio iacere fecit insepultos in
medio platearum, non fuit ausus inimicorum expectare adventum; sed cum uxore et filiis
nocte Tarvisium dereliquit, et ad castrum sancti Zenonis confugiens, in quo erant tesauri
reconditi Ecelini, ibi, munitione loci confisus, suam arctissimam constituit mansionem. Hoc
audito, Tarvisini simul cum exercitu Venetorum ad civitatem protinus accesserunt et a civibus
gratanter et pacifice sunt recepti. Omnia vero castra Marchie, tam in planicie quam
in montibus constituta, suis civitatibus in brevi tempore reddita sunt a custodibus Ecelini.
Ad ista namque omnia feliciter peragenda strenue se gerebat populus quam militia Paduana,
pariterque presentia et persuasio sapientissimi patris Gregorii patriarche aquiligiensis, qui
tunc erat Padue, maximum auxilium conferebat; cuius magnitudinem et prudentiam circumspectam
in arduis negotiis et summis periculis tota Italia est experta. Veronenses cum longo
tempore fuissent crebris bellorum tempestatibus conquassati, habere pacem cum parte Comitis
plurimum affectabant; unde audientes casum nefandissimi Ecelini, gavisi sunt vehementer quia
erepti essent de tam gravissima et longissima servitute. Accidit namque Veronensibus quod
dicit Iob: quia dum nimis timerent pruinam, irruit super eos nix, immo grando et glacies
infernalis, et dum quesierunt equi fortitudinem declinare, in dentes leonis sevissimi incurrerunt.
Horribilis enim tirannus, quem ipsi exaltaverant supra modum, ita crudeliter afflixit illam nobilem

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio