peccatoribus permissive, permictendo eos cadere in malam pacem. Vel hoc
facit punitive propter bonum vere pacis. Et etiam separat a mala pace
peccatorum cum vitiis et concupiscentiis vel cum hominibus et demonibus
propter ista vitiosa; Spiritus etiam sanctus facit quandam violentiam
secundum quid dictam, scilicet contra appetitum sensitivum, iuxta illud
Mt . 11[,12] «Regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud».
Item contra predicta sic. Dominus dicit Luc . 10[,16] «Qui vos
audit me audit». Sed prelati ecclesiarum prohibent predicta fieri propter
pacem vel quodcumque bonum. Ergo et Deus hoc prohibet.
Et dicendum quod predictum verbum Domini intelligendum est
quando prelati ecclesie concordant cum Christo, maxime quantum ad
intentionem; sicut qui audit nuntium audit dominum mictentem, et qui
audit vicarium audit dominum principalem, ubi nuntius et vicarius concordant
cum domino mictente et principali; ubi enim discordarent ab
eo, audiendo eos non audirent dominum. In quo casu, si dominus est
iustus, non essent audiendi, iuxta illud Act . 5[,29] «Oportet obedire
Deo magis quam hominibus».
[3] Secunda ratio accipitur ex parte mundi.
Bonum enim mundi consistit in pace idest in ordinata tranquillitate
partium ad invicem; sicut enim dicit Augustinus in libro XIX De civitate
Dei , «Pax corporis est ordinata temperatura partium», et «pax omnium
rerum est tranquillitas ordinis». Et in hoc ordine consistit bonum mundi,
secundum Philosophum in XII Methaphisice ; unde dicit quod «omnia
coordinata sunt aliqualiter». Sed bonum totius prefertur bono partis.
Ergo pro bono pacis pretermictendum est temporale bonum particularium
personarum.
Sed contra. Iniuria nulli est facienda, neque malum pene sine culpa
alicui est irrogandum propter maius bonum; non enim licet auferre possessiones
ab homine peccatore vel minus bono ut dentur iusto qui melius
uteretur eis. Ergo contra voluntatem particularis hominis non potest licite
ipse homo privari possessionibus suis propter maius bonum totius comunis,
quod dicitur esse pax; privatur autem eis dum ei non restituuntur et fit
de ipsis remissio.
Et dicendum quod, secundum veritatem loquendo, talis ablatio non
debet reputari iniuria nec penosa quamvis contra voluntatem alicuius
fiant, quia multa beneficia prestantur invitis, sicut ponit multa exempla
beatus Augustinus in libro Ad Vincentium donatistam , et habentur 23,
|
|