Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 118

Liber II


numerum, non dignitatem significat. Nos ita de nobis, ut de pluribus loqui vel dignitatis vel modestiae ac verecundiae gratia plane licet, ut si laus aut dignitas ulla est, eam cum aliis genere videamur. Illa vero ephiteta, quibus apud pontifices aut alios principes uti solemus, ut aliquid usui et temporibus concedamus, tollenda de nostris scriptis esse non arbitror, ne vel omnem penitus loquendi usum tollere vel eos ad quos scribimus, qui magna ex parte indocti sunt, contemnere existimemur. Quorum alterum imprudentis, alterum superbi posset iudicari. Quod si autem eorum res curemus aut illis aliquo servitutis vel officii genere astricti simus, familiarius cum illis per literas loqui licebit, praesertim cum res illis suas domesticas perscribemus. Servabimus tamen eorum in omni scribendi genere dignitatem. Iocari cum illis per epistolas licere non puto, nisi compertum habeamus, eorum naturam iocis et salibus maxime delectari existimemusque per eos nos aut illorum gratiam inituros aut facilius ab illis quod volumus impetraturos. Quod si quando utilitatis ratio exiget, ut faciamus, verecunde admodum et graviter faciendum erit, ut et illis gratificemur et nostram dignitatem retineamus. Si vero nobis ad incognitos homines aliqua de causa

Torna all'inizio