dicimus: 'Vires parve, statura brevis, consilium magnum, oratio longa'. Possumus ergo dicere abusive: 'Huius vires sunt breves, statura parva, consilium longum, oratio magna'; (4) sed cave ne illa reputes propinqua et finitima que potius sunt contraria, quia, si ad illa declinaveris, erit abusio vitiosa, (5) ut si prodigum dicas 'largum', temerarium 'fortem', audacem 'fidentem', superstitiosum 'religiosum', (6) loquacem 'facundum', crudelem 'iustum', astutum 'cautum', avarum 'parcum', fatuum 'simplicem', fictum 'humilem', strabonem 'petum', nanum 'pullum', pinguem 'tardum' et his similia. (7) Si enim, relicto medio, te transferras ad extrema ita quod unum sumas pro reliquo, non est talis transuntio tolleranda.
Et hec de trans sumptivis dicta sufficiant.
50. (1) DE INVENTIONE ARTIFICIALITER COMMUTANDI.
(2) De commutatione partium superius in quodam loco tetigimus sed non plene. Unde, volentes Sidonium immitari, plenum artificium inveniendi verba que pertinent ad facundiam et hornatum statuimus exhibere, ut non casu sed arte facundi effici valeamus. (3) In tribus ergo consistit huius doctrine consideratio, scilicet in dictione tempus significante, in dictione habente casum et in dictione indeclinabili. (4) Sic enim omnes partes orationis comprehenduntur.
Et prius de verbi facundia videamus.
|
|