Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 16


ibi " cupit " et " desiderat " et consimilia. Ego autem
dico quod numquam nomen recipientis debet scribi per accusativum
casum. Quando vero papa dicit " salutem et apostolicam
benedictionem " intelligitur ibi " mandat ", " mittit "
et consimilia verba quia potest papa in veritate ista mandare.
Cum vero imperator dicit " salutem et gratiam suam " intelliguntur
ibi duo verba. In hoc nomine " salutem " intelligitur
" desiderat ", in aliis intelliguntur " mittit " vel consimile
quia imperator gratiam suam dare potest, salutem nemini valet
conferre nisi temporalem que non potest dici " salus "
cum sit transitoria et fugitiva. Similiter " omne bonum " quod
frequenter imperator in suis epistolis ponere consuevit. Et,
ut brevius concludam, quecumque in veritate mandari possunt:
in his verba missiva intelliguntur, in aliis vero solummodo
desiderativa. Multa enim possumus omnibus desiderare
sed transmittere impossibilia: impossibilitas omnino denegare
videtur.
Explicit II Tabula

Torna all'inizio