Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 294


seruo reueretur, et pater qui non parat prorogatiuam
bono filio pre alijs suis filijs malis, et qui reuelat suum
secretum viro seductori et doloso. Dixit rex: Ego ipse mihi
intuli hanc tribulationem. Ait B[eled]: Duo sunt qui sibi
ipsis inferunt angustiam, scilicet qui suis calcaneis a terra
eleuatis ambulat super digitis pedum, non enim securus incedit
timens nequando precipitetur et corruens in foueam
pereat, et homo impotens laudans se non timere bellum
neque mortem, et vilipendi[t] suum aduersarium, sed, quando
fuerit in bello astrictus, non potens bellicas stimulationes
sustinere, fugit a dextris et sinistris et redditur confusus in
seipso. Dixit rex: Voui votum interficere [te]. Dixit Beled:
Quattuor sunt pro quibus homo debet vouere et ea a se
nunquam separare: pro equo bono qui est equitatura sui
domini, et pro boue qui bene arat, et pro prudente muliere
que diligit virum suum, et pro legali seruo, qui sua opera
toto corde et animo agit et semper timet suum dominum.
Dixit rex: Nunquam vidi similem Helebat. Dixit Beled:
Quattuor sunt que non habent simile: mulier que scilicet
gustauit multos viros [et] non est contenta vno viro; et qui
doctus (est) mendacijs nunquam verum profert; et ille qui in
suis negocijs non querit consilium nisi a se ipso; et crudelis
qui non potest permutare suos mores vt sit homo
mansuetus. Dixit rex: Non considerasti iusticiam neque peccatum.
Ait Beled: Quattuor sunt que non considerant iusticiam
neque peccatum: eger qui multum est sua infirmitate
aggrauatus, et seruus qui perter[r]uit suo domino, et qui
querit occasionem contra suum inimicum impium et malignum,
et vilis qui non timet illum qui se melior est. Dixit
rex: Iam dolorem intulisti in anima tua. Dixit Beled: Tres
referunt sibi ipsis: Qui [bellum] incipit quod bene
abesse potest et, carens prole et consanguineis, non cessat
congregare pecuniam et diuitias, vt eas exerceat vsuris, accipiens

Torna all'inizio