quas induxit mihi socius meus,sunt sicut apostema, quod
intendens medicus curare tangit illud cum ferro, vt aperiatur;
tunc vero insurgit egro duplex dolor incisionis et dolor apostematis,
sicut quoque homo cuius languores sanati sunt, cum
inuenit suos amicos et socios, postea vero separatur ab eis.
Dixerunt coruus et ceruus muri: Contristatio et verba nostra
et tua non proficiunt testudini. Nunc vero hoc relinque et
quere argumenta pro ea. Dicunt enim sapientes quoniam in
temporibus aduersitatum temptabis amicos, fideles autem
viros in mercationibus, socios vero in accidentibus
temporum.
Ait mus: Videtur mihi vt vadat ceruus et exeat ad viam
scilicet venatoris, stans procul ab eo in itinere per quod debet
transire venator, et simulet se quasi mortuum, et stet coruus
super eum quasi vellet de sua carne comedere. Scio etenim
quoniam venator, respiciens hoc, deponet sarcinam funium
et rethia de humero suo et curret festinanter aduersus te. Tu
autem, cum videris ipsum accedentem ad te, procede inde
paululum, vt non recedat spes sua de te, et fatiga ipsum post
te; et interim ego rodam funes. Scio enim quod ante reditum
venatoris erunt funes rose et erimus omnes liberi ad nostrum
locum cum pace redeuntes. Et fecerunt coruus et ceruus
ita. Et cum venator eos persequeretur, donec propinquans
eis, fugit ceruus et coruus in viam suam; et cum rediret
venator confusus ad capiendum funes, inuenit quoniam testudo
de laqueo euaserat, et obstupuit multum, existens confusus
et cogitans in animo suo. Et cum venator de ceruo qui
astitit ei procul cogitaret [et] de eo coruo qui stabat super
|
|