Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 548


quia signatum est super nos lumen vultus tui Domine acceptus
est illi
et docet eum viam salutis.
4. Utrum autem iste, quia per duos annos navigans per
mare et per Yndorum insulas olim ignotas aliquid vidisset de
monstris istis vel saltim audisset, inquisivimus; qui omnino
nichil scivit. Nec eciam apud Reginam Saba, ubi tamen oritur
sol modo opposito nobis, et in meridie transit umbra viri ad
dextrum, sicut hic ad sinistrum et occultatur ibi polus articus
nobis gradibus sex et antarticus totidem elevatur, sicut dominus
Lemon de Ianua nobilis astrologus nobis ostendit et multa
in astris mira.
5. Sunt tamen bene quidam gygantes, quorum unum vidi,
cui non potui cum capite attingere ultra cingulum, turpissime
figure et fetide valde. Sunt homines silvestres in silvis cum
filiis et uxoribus nudi et pilosi habitantes; inter homines non
apparent et raro potui videre aliquem, quia abscondunt se in
silvis quando senciunt homines transeuntes. Faciunt multa
opera, seminant et colligunt blada et multa alia, et quando
mercatores ad eos vadunt, ut vidi, illi exponunt venalia in medio
vie et fugiunt et stant absconsi; tunc ementes vadunt et ponunt
precium et mercator accipit res relictas.
6. Sunt eciam monstruosi serpentes et fere, sicut habet in
clausura sua Pragensi dominus imperator Karolus. Sunt eciam
animalia quedam, quasi ad figuram hominis, maxime apud Reginam
Saba et in claustro de Campsay, in illo famosissimo
monasterio, ubi sunt tot monstruosa animalia que credunt esse animas
defunctorum. Sed ex certa sciencia didici esse animalia
irracionabilia, nisi quod dyabolus utitur eis sicut olim lingua
serpentis, demerentibus illis infidelibus propter incredulitatem
eorum, alias vita illorum in religiosis moribus et oracionibus

Torna all'inizio