Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 154


Igitur, quod ignoranter commissum est, emenda in melius,
ut de tuis bonis operibus glorificetur deus. Scriptum est
enim: Si placuerint domino viae hominis, statim inimicos eius
convertet ad pacem
regni cęlestis emacem. Amen“.
cap. XVIII.
TEMPORIS INSTANTIS REX, AUDI VERBA
GYGANTIS:
„ME TULIT IN CELUM LABOR ATQUE VIBRABILE
TELUM,
EX HOC OCCIDI, QUE MONSTRA NOCENCIA VIDI.
SIC, FRATER, DURA SUPERABIS BARBARA IURA“.
ALIENA VITA EST NOBIS magistra. Sit ergo nostrum iter
in dextra, nequaquam in sinistra. Pre ceteris operibus suis
legimus duodecim labores Herculis, quorum similitudinem
habent facta senioris nostri cesaris. Hercules autem post multiplices
victorias numeratus inter deos reliquit mundo venerabiles
memorias. Perseverantia quippe reddit eum celeberrimum,
quia non morietur nomen eius in ęternum. Non enim
dictum est de eo: Iste homo cepit edificare, sed non potuit
consumare
. Calcata siquidem omni difficultate, quicquid
incepit, victoriosissime peregit. Nullam enim facit digressionem
ab itineribus istius dominus noster cesar HEINRICUS.
Victa est, deo gracias, lupina rabies, quę contra eum ululabat;

1



5




10




15




20


Torna all'inizio