de curia confusus et tristis a verbis que locutus est ei
Dimna.
Et respondens, mater leonis dixit: Non miror nisi affluentie
tue lingue in verbis et parabolis, quas tu profers aduersus
omnes contra te loquentes, cum commiseris omnia que
commisisti de dolis et seductionibus. Ait ei Dimna: Quare
respicis vno oculo et audis vna aure, nec respicis res cum
veritate et oculo fidelitatis, sed in ipsis procedis secundum
tuam voluntatem? Video tamen quod meum infortunium me
permutauit ante oculos tuos. Nec est aliquis qui loquitur
cum veritate et pertractat ipsam, sed vniuersi false respondent,
et iuxta proprium appetitum loquuntur. Etiam quia hi
qui sunt in curia regis confidentes de suo amore et miseratione,
non dubitant loqui secundum propriam voluntatem et
attestari falsitatem cum verbis veritatis et mendacii, credentes
eum non reuocare sua verba. Et hic est locus reprehensionis;
si fieret eis parabola, forte proficerent. Dixit
mater leonis: Respic[it]e hunc crudelem proditorem qui adhuc
claudit oculos hominum sua falsitate, vt disrumpat eorum
consilium et se faciat innocentem. Dixit Dimna: Quandoque
sunt illi qui faciunt hoc quod dixisti: ille scilicet
penes quem deponitur secretum nec ipsum conseruat, et qui
induit vestem mulieris, et mulier que induit vestem viri, et
peregrinus qui se facit patrem familias, qui et loquitur inter
populum et regem in his de quibus non est interrogatus.
Dixit ei mater leonis: Recognoscas maliciam operationum
tuarum et timeas de his, et recognosce peccatum verborum
tuorum et discerne illa. An nescis quia non euades quod non
fiat de te vindicta maxima? Dixit D[imna]: Qui committit
peccatum nec diligit hominem bonum, non prolongat
a se peccatum, quamuis illud possit remouere. Dixit mater
leonis: Proditor et aduersarie, quoniam presumis tua
|
|