summi pontifices concesserunt, ut archiepiscopus Ianuensis habeat
perpetuam legacionem ultramarinam, quando illuc de octavo in
octavum annum accedere vellet cum aliquo cardinali vel episcopo.
ita tamen quod habeat ibi plenam auctoritatem sicut cardinalis
legatus haberet, et de hoc plura privilegia bullata in archiepiscopali
palatio reservantur. huius etiam archiepiscopi tempore
diffinitum fuit per iudices delegatos quod monasterium Sancti
Bartholomei de Fossato obediat archiepiscopo in omnibus collacionibus
Ianuensi ecclesie et in processionibus et consecracionibus
abbatum sive episcoporum. ista omnia supradicta in archiepiscopali
scrinio reservantur. anno quoque Domini .Mo.C.LXIIII.
Fredericus imperator Barisonum, iudicem Arboree, ad peticionem
Ianuensium regem tocius insule Sardinee fecit et ipsum,
Pisanis contradicentibus, in regem apud Papiam coronavit. qui communi
Ianue fidelitatem iuravit et in signum fidelitatis omni anno
communi Ianue libras centum et archiepiscopo unam libram
|
|