Spiritus vendidit, Symon Magus comparare temptavit. Nec ille solummodo
dicendus est symoniacus, qui dat vel accipit de sacris ordinibus
pretium, sed et qui vendit synodum, qui distrahit sacerdotale iudicium.
Sed fortasse aliquis dicat: Et ille ergo, qui pro synodali sententia quicquam
tribuit, symoniacum crimen incurrit? Non hoc dixerim, quia neque
Naaman deliquit, dum fraudulento servo pro mundatoris sui reverentia
munus optulit. Aliud quippe est quemlibet causae suae desiderare iustitiam,
aliud canonicam, quae per Spiritum sanctum constituta est, venalem
habere censuram. Et qua conscientia de promulgando iudicialis sententiae
calculo pretium sumimus , cum ille, cui patrocinium venale prebemus,
aut iuste aut contendat iniuste? Quod si iuste litigat, veritatem proculdubio
vendimus, si vero iniuste, contra veritatem, quae Christus est, inpudentis
audaciae temeritate pugnamus. Hinc est, quod in lege precipitur:
Iuste quod iustum est, exequeris . Iniuste quippe, quod iustum est, exequitur
quisquis ad defensionem iustitiae non virtutis emulatione, sed amore
premii temporalis excitatur. Nam iniuste, quod iustum est, exequi iure
dicitur, qui iustitiam, quam pretendit, venundare non veretur. At ille,
quod iustum est, iuste probatur exequi, qui in assertione iusticiae nil
aliud preter solam iustitiam quaerit.
Et quia sunt nonnulli, qui vel antequam consecrationis exhibeant ministerium,
vel ante decisum causae negotium, nullum pacti sunt commodum;
postmodum vero tanquam a debitoribus exigunt, et extorquendis
remunerationibus vehementer insistunt. Hii se Giezi non dubitent
crimen incurrere, qui, postquam Naaman curatus est, iamque revertens, de
dono sancti Spiritus ausus est pecuniam postulare. Et sicut ille non alia
|
|