Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 44


Alter erat; bellis, heu tu, subitoque vacasti,
Advertens minime funesta pericula vite,
Incola Fulginice. Sed ad hec solertia parva
Te tulit: et nimium non est, quia sepe periti
Errant arte sua. Falluntur legibus ipsis
Doctores legum: mundi qui rengna quohercent,
Ignorant regimen illis cum grandia regunt.
Decipitur sapiens non semper in omnibus actis:
Perfectum nihil est: orbi defectio parte
Est invencta omni: vacuum tenet omne creatum:
Omne quod in mundo vivit defectibus heret.
Auxibus unde tuis parcendum motibus illis.
Forsitan Omnipotens apponet ibique medelam,
Ut non defitias. Tu tempora lapsa memento:
Hec que fata assunt exactis ipse diebus,
Sunt exempla satis informativa futuri.
Nec solum inspitias fortune munera pinguis:
Expedit exemplis aliorum nostra domari;
Et tua te domitent. Satis est si corde revolvis
Que Gripho fecit, cum portas abstulit urbis,
Cum sibi tradisti claves, iuramine facto
Non excessurus metas Griphonis, et eius
Tradita iussu tibi. Sed que dementia portat
Sedula, corripitur raro: sic et tua demens
Sevities usque, vixque correcta, resurget.
Quo vesana ruis, et quo temeraria tendis
Gens sine consilio? Que sunt hec condita castra,
Que sunt hec turres, et que munimina tanta?
Hec tua que novitas, quod non advisa pavescis?
En augusta manus, quam post ingentia bella
Augustus reparans, Totile post tristia, venit,
Ardet in offensas Fabriani; paret et illud

Torna all'inizio