Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 577


civitatum Parme, Cremone et Bononie, facto conpromisso in anbaxatoribus
dictarum civitatum, inter ipsos intrinsecos et extrinsecos de parte eclesie, omnibus
illis de Sesso et de parte imperii exclusis, verbo et corde pax fuit celebrata. In
festo sancti Michaelis iudex potestatis Parme et miles capitanei venerunt Regium
et vice et nomine dictarum civitatum aceperunt regimen et dominium civitatis.
Dicti anbaxatores seu arbitri, in quibus conpromissum factum fuerat, elegerunt
in potestatem pro VI mensibus domnum Matheum de Corigia de Parma et domnum
Puncinum de Puncinardis de Cremona in capitaneum, qui intraverunt in
regimine civitatis de mense Octubr., octavo die exeunte dicto mense. Dicti
domini extrinseci in civitatem sunt reversi cum omnibus amicis, qui secum expulsi
fuerant; et a portam Sancti Stephani quedam fortilicia facta fuit pro custodibus
civitatis Parme, et una alia pro Bononiensibus ad portam Sancti Petri fieri
debebat.
In marg. infer. f. 86. alia manu (D) suppl : Anno Domini millesimo CCLXXXVIII.
die VII. exeunte Febr., in kathedra sancti Petri domnus frater Ieronibus
cardinalis de ordine Minorum, civis Esculanus, electus fuit in summum
pontificem et vocatus est Nicholaus IIII. Hic estate veniente apud
Reate VI cardinales fecit, et hyeme rediens Romam apud Sanctam Mariam
Maiorem, ubi satis magna palacia conpleri fecit, est conversatus. Estate
subsequenti reversus est Reate. In sancto pentecoste ibidem me presente
domnum Karolum, filium condam regis Karoli, et eius uxorem coronavit
in regem Ierusalem et Scicilie, concedendo eidem omnes terras et
possessiones, quas condam pater ipsius tenebat ab ecclesia Romana.
Anno Domini millesimo CCLXXXVIIII. domnus marchio Estensis factus
fuit dominus perpetuus et generalis civitatis et episcopatus Mutine. Eodem
millesimo domnus Torellus de Torellis, civis Bononie, factus fuit potestas civitatis
Regii pro VI mensibus, et domnus Andreas de Marano, civis Parme, capitaneus
populi, scilicet a Kall. Iullii usque ad Kall. Ian.; et antequam predicti
rectores, scilicet domni Matheus de Corrigia et Puncinus, discederent de civitate
Regii, cum ante exitum sui regiminis incepissent tractare pacem illorum dominorum
de Sesso, qui gueram apud Sanctum Stephanum faciebant, dictam pacem
conpleverunt inter ipsos de Sesso, Mantuanos et Veronenses ex una parte et
Reginos intrinsecos ex alia, ita quod illi de Sesso debebant per VI annos stare
extra civitatem et bonis suis gaudere.
Die VII. Aug. rumor quidam fuit excitatus in civitate Regii, propter quem
populus curens ad arma omnes potentes utriusque partis fecit detineri et conpediri
in palaciis comunis et populi; et maxima pars dicti populi domos quorundam derobaverunt
et aliqualiter destruxerunt, qui tempore expulsionis supradictorum dicebantur

Torna all'inizio