haustum, et seminarium doctrinarum:
qui facti discreti per studium et per observationem
justi Deo serviant cui serviunt
omnia, et nobis placeant per cultum
justitiae, cujus praeceptis omnes praecipimus
obedire. Disponimus autem apud Neapolim,
amoenissimam civitatem, doceri artes cujuscunque
professionis, vigere studia: ut jejuni
et famelici doctrinarum in ipso regno inveniant
unde ipsorum aviditati satisfiat: neque
compellantur ad investigandas scientias peregrinas
nationes expetere, nec in alienis regionibus
mendicare. Bonum autem hoc rei
nostrae publicae profuturum intendimus, cum
subjectorum commoda speciali quadam affectionis
gratia providemus, quos sicut convenit
eruditos puicherrima poterit spes fovere,
et bona plurima promptis animis expectare:
cum sterilis esse non possit accessio, quam nobilitas
sequitur. Cum tribunalia praeparantur,
sequuntur lucra divitiarum, favor
et gratia comparantur. Insuper studiosos viros
ad servitia nostra, non sine meritis et
laudibus, convocamus, secure illis qui discreti
fuerunt, per instantiam studii juris
et justitiae regimina committentes. Hilares
igitur et prompti satis ad professiones, quas
scholares desiderant, animentur, quibus
ad inhabitandum eum locum concedimus,
ubi rerum copia, ubi amplae domus et
|
|