3. Iste autem talis dum sic esset inventus et ibi positus
esset, ei potationem unam dari faciebat qui eum statim sopiebat,
et extra paradisum exportari faciebat. Qui cum excitabatur
et extra paradisum se videbat, in tanta videbatur se esse
agonia, quod quicquid ageret penitus nesciebat. Quare illum
senem de monte rogabat instanter ut eum in illum reduceret
paradisum, in quo prius erat positus. Tunc senex ille dicebat:
« Tu illic ire non potes nisi talem Regem interficias vel baronem,
unde sive moriaris sive non, te in paradiso ponam ».
Et quia iste delectabatur mori, gratia eundi in paradiso,
per eum sicari, id est assasinare, omnes quos volebat faciebat.
Ideoque omnes reges timebant istum senem, sibique
tributum dabant magnum.
4. Cum autem Tartari quasi totum cepissent mundum, venerunt
ad istum senem, cui finaliter dominium acceperunt. Quod
cum ei sic fuisset acceptum, multos de istis suis sicariis
emisit de paradiso, per quos sicari et interfici faciebat istorum
multos Tartarorum. Hoc videntes isti Tartari, ad istam
civitatem in qua iste senex erat venerunt et eam obsiderunt,
et ab illa non discesserunt donec illam acceperunt, et ipsum
senem finaliter habuerunt, et cum eum ceperunt vinculis eum
vincxerunt et malam mortem illi substinere fecerunt.
|
|