Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber X

Pag 261


Si dant prisca fidem nitidis contexta libellis
et quae sunt nostris hodie memorata poetis,
temporibus quae plena suis per rura, per omnes
decurrunt campos, surgens ingentia septem
hostia Nilus habet, quae non paritura videntur
tam spaciosa suis lutulentaque flumina campis
quantum dat veniae tua nunc clementia, quantum
plus fluat aut dando quantum plus pectore crescat.
Hanc ego, per sceptrum quod tamquam sidus adoro,
perque tuos oculos multa pietate nitentes,
perque animum insignem, perque omnia regia, perque
quos tibi signavi destra trepidante libellos,
oro velis siculo, princeps, concaedere vati.
Nam quondam Augustus concessit laeta Maroni
gaudia et indulsit tunc, cum servavit ab igne
pulcrum Caesar opus; Senecam peciisse Neronem
legimus ut magnos ad se converteret hortos
et quae contulerat sibi premia protinus ille.
Nil horum efficiam, verum tibi, plura merenti,


15




20




25




30

Torna all'inizio