Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 153

libro IV


causam respicit propiorem; 'quod' pertinet ad utramque. (3) Unde non videbitur congrue dici: 'Volo quatinus legas' sed bene dicitur: 'Volo ut legas' vel: 'Volo quod legas' quia voluntas longissima est et nimium infinita. (4.) Post 'quatinus' et 'quod' recte sequitur hec coniunctio 'ut', hoc modo: 'Rogo vos quatinus michi benefaciatis' vel: 'Supplico vobis quatinus michi auxilium impendatis' vel: 'Postulo quod michi dignemini providere ut possim in studio commorari', (5) sed non adeo bene dicitur: 'Rogo vos ut michi benefaciatis quod (vel quatinus) possim in studio permanere'.
47. (1) QUOMODO POSSIT EPISTOLA FIERI EX UNA PARTE.
(2) Postremo sciendum est quod epistola ex sola narratione constare potest, ut si dicam: 'Sciatis me sanum Bononiam pervenisse'. (3) Item ex sola petitione, ut si dicam: 'Rogo te quatinus domum regredi non postponas'. (4) Ex salutatione vero et exordio et conclusione vel ex horum duobus tantum vel ex uno solo nequit epistola permanere. (5) Contingit enim, ut diximus, quandoque salutationem omitti.
(6) EXPLICIT QUARTUS LIBER.

Torna all'inizio