Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 680


2. Praeterea, militaris sub politica ordinatur, ut dicit Philosophus.
Ergo non debet dividi militaris fortitudo contra civilem.
3. Praeterea, ignorantia excusat a peccato propter hoc quod tollit voluntarium.
Sed voluntarium requiritur ad virtutem, sicut ad peccatum. Ergo non debet poni
aliqua pars virtutis per ignorantiam.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. Quidam philosophus graecus ponit septem annexa
fortitudini, scilicet «eupsychiam, leniam [lemam], magnanimitatem, virilitatem,
perseverantiam, magnificentiam, andragathiam»; et videtur quod male. Quia,
ut ipse dicit, eupsychia dicitur robur animae ad perficiendum opera ipsius. Hoc
autem in omnibus virtutibus requiritur. Ergo non est pars alicuius virtutis.
2. Praeterea, lenia [lema] secundum ipsum est habitus promptos tribuens ad
conari qualiter oportet, et sustinere quae ratio dicit. Sed promptitudo idem
videtur esse quod facilitas, quae relinquitur ex quolibet habitu. Ergo lenia
[lema] est magis genus virtutis quam species alicuius virtutis.
3. Praeterea, ipse dicit, quod andragathia est viri virtus adinventiva communicabilium
operationum. Sed opera communicabilia sunt materia iustitiae. Ergo
haec virtus non debet poni pars fortitudinis, sed magis iustitiae.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod partes quas Tullius assignat,
sunt partes potentiales, inquantum participant aliquid de materia fortitudinis. Fortitudo
enim, ut dicit Philosophus, proprie loquendo
est circa pericula mortis, et maxime quae in bellicis est, quia in illis est maxime
difficultas. Unde fortitudo, secundum Graecum praedictum, virtus est irascibilis
non facile obstupefactibilis a timoribus qui sunt circa mortem, circa quae habet
duos actus, scilicet aggredi, et sustinere sine stupore; et hoc est eius magis
proprium, ut ipse dicit. Et quamvis principaliter fortis sit circa ista, tamen in
omnibus aliis periculis et arduis etiam bene se habet et in aggrediendo et in
sustinendo. Et ideo omnes virtutes in quibus consistit difficultas ex aggressione
alicuius ardui, vel ex sustinentia difficilis, aliquid de fortitudinis modo participant,
et ad ipsam reducuntur sicut partes potentiales, eo quod non est tanta difficultas
in aliis sicut in illis periculis circa quae est fortitudo.
Arduum autem in cuius aggressione consistit difficultas, est ad aliquod magnum
opus faciendum; et sic est «magnificentia», quae secundum ipsum, est «rerum
magnarum et excelsarum cum animi ampla quaedam et splendidissima proportione
cognitio», vel «cogitatio atque ministratio». Aut est ad aliquod bonum

Torna all'inizio