iniqua atque perversa, per eos emendentur, et inlibata oblatio, quae a sanctae recordationis
genitoris vestri, domni Pippini, magni regis, allata et vestris praefulgidis
regales manibus in confessione beati Petri, clavigeri regni celorum, offerta atque nimirum
confirmata sunt, inconcussa et inmacula in eternum permaneant, ut ante
tribunal Christi ipse protector vester, beatus Petrus apostolus, dignus retributor vobis
appareat et, sicut in hoc terrenum regnum una cum praecellentissimis subolis vestris
et omnibus fidelibus Francis in triumphis pollentes tuetur et protegit, ita et in etheris
arcibus cum sanctis omnibus faciat sine fine regnare.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Prestolatos nimisque nobis obtabiles regales vestros suscepimus affatus per fidelissimum
vestrum latorem atque missum, videlicet Andream religiosum abbatem.
Quos reserantes, repperimus in eis de vestrae precelsae regalis potentiae et conparis
subulibusque vestris seu cunctis precipuis vestris nostrisque fidelibus sospitate et incolomem
ac sincerissimam prosperitatem; in quibus redemptorem mundi consuete referuimus
grates.
Magis autem inibi de vestris Deo presidiatis regalibus triumphis conperientes:
qualiter saevas adversasque gentes, scilicet Saxonum, ad Dei cultum suae sanctae
catholicae et apostolicae ecclesiae rectitudinis fidei atque, Domino auxiliante, Petri
Paulique apostolorum principum interventione suffragante, sub vestra eorum colla
redacta sunt potestate ac dicione, eorumque optimatum subiugantes, divina inspiracione
regalem annisum universam illam gentem Saxonum ad sacrum deduxistis baptismatis
fontem; unde nimis amplius divinae clementiae referuimus laudes, quia nostris vestrisque
temporibus gens paganorum in vera et magna deducentes religione atque perfectam
fidem vestrisque regalibus substernuntur dicionibus.
|
|