Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 133

Tomus II


articulis, quos tibi mittimus praesentibus
interclusos, per Potestatem Cremonae, fidelem
nostrum, cui exinde scripsimus, inquiri mandavimus
veritatem. Cumque per inquisitionem
eandem, non fuerit plene nostro beneplacito
satisfactum, propter quod inquisitionem
de ipsis volumus iterari: fidelitati tuae praecipiendo
mandamus, quatenus inquisitionis praedictae
suffragio, cum alio studio, auxilio et
solicitudine tua, veritate de his diligentius inquisita,
si moniales ipsas super praemissis inveneris
culpabiles extitisse, eas de locis ejusdem
monasterii, Episcopatus Cremonensis videlicet,
statim ejicias, et bona ipsarum omnia ad opus
Curiae nostrae capias, et fideliter facias procurari.
Si vero per inquisitionem, quam inde
te facere volumus, eas forte repereris super articulis
praedictis innoxias: cum poena tenere
non debeat, quos culpa non gravat: moniales
ipsas in locis praedictis morari salubriter patiaris:
bona earum omnia pacifico percepturas.
Interim vero dum de praedictis veritas inquiretur,
moniales ipsas in aliquo non molestes,
nec patiaris propterea molestari: quicquid feceris
de praedictis, nostrae Curiae rescripturus.
Cap. CXVII.
Significat rumores, et hortatur ut sint fideles.
Intellectis per vos, ex vestrarum serie literarum,
et gratanter receptis rumoribus de
victoria et triumpho, per vos laudabiliter
habitis, contra rebelles Imperii: exinde concipientes
gaudium immensum, studium evidens

Torna all'inizio