Salimbene de Adam: Cronica

Pag 413


tum etiam quia, quamvis modo esset rex, tamen servus Salomonis
estiterat. Nisi forte dicamus quod non vacat a misterio quod
decem panes misit, vel propter X precepta, quibus vivit qui ea
observat, vel quia decem tribus Iudaici populi sibi contulerat
Domino concedente, cum Salomoni indignatus fuisset; que X tribus
in X scissuris prophetici pallii significate fuerunt, III Reg.
XI.
Naaman vero princeps militie regis Syrie detulit viro Dei,
scilicet Helyseo prophete, X talenta argenti et sex milia aureos et
decem mutatoria vestimentorum
, quamvis Helyseus non acceperit.
Iam enim intelligebat filium Dei venturum, qui precepturus
erat, Mat. X: Gratis accepistis, gratis date.
De nobili dono Açaelis, quod detulit Heliseo.
Azael quoque alius princeps regis Syrie, cum iret ad consulendum
virum Dei, scilicet Helyseum prophetam, pro rege suo Benadab,
qui infirmabatur ad mortem, ex precepto regis tulit secum
munera, omnia bona Damasci, onera XL camelorum.
Ad quantam miseriam quidam stultus devenit propter erroneum intellectum,
tu qui legis considera.
Igitur patet ex predictis quod Apostoli Ghirardini Segalelli
valde stultizant, quia non habent rationabile obsequium, dum
volunt una tunica esse contenti, credentes sibi a Domino hoc esse
preceptum, quia ad litteram hoc Dominus non precepit. Insuper
exponunt se discrimini frigoris et magne infirmitatis seu etiam
mortis, quam de facili cito possent incurrere. Nullus enim debet
interficere semet ipsum. Hinc Sapiens dicit, Eccle. VII: Noli esse
stultus, ne moriaris in tempore non tuo. Ideo in Iob sic habetur de
quibusdam stultis: Sublati sunt ante tempus suum, Iob XXII.
Item cum una tunica, qua solummodo utuntur, exponunt se multis
miseriis tam pediculorum, quos excutere non possunt, quam etiam

Torna all'inizio