Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 900


ARTICULUS 4
Utrum eadem actio possit esse bona et mala
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod possit esse eadem actio bona et mala. Quia, ut in 3 Physic.
dicitur, idem est motus qui in agente est actio et in patiente passio,
secundum substantiam, ratione differens; sicut eadem est via ab Athenis ad
Thebas, et de Thebis ad Athenas. Sed contingit actionem esse malam, et passionem
bonam; unde dicitur: «Actio displicuit», scilicet Iudaeorum; «passio grata
fuit», scilicet Christi. Ergo contingit eumdem actum esse bonum et malum.
2. Praeterea, ut in 5 Physic. dicitur quod unus motus est continuus, et eadem
ratione una actio est quae est continua. Sed contingit in eadem continua actione
vel motu, ut in eundo ad ecclesiam, primo haberi bonam intentionem, postea
malam, et e converso. Cum ergo ex intentione iudicetur actio bona vel mala,
eadem actio potest esse mala et bona.
3. Praeterea, primus motus est peccatum, ut supra, dist. 24, qu. 1, art. 2, dictum
est. Sed qui resistit primo motui non peccat, immo meretur. Contingit autem,
quod adhuc primo motu durante, cum prius aliquis non restiterit, postmodum
resistat. Ergo contingit circa eumdem motum esse bonitatem et malitiam.
4. Praeterea, sit ita quod aliquis dominus praecipiat famulo eleemosynam dare,
et quod dominus bona intentione et ex caritate praecipiat, famulus autem involuntarius
et coactus det: constat quod datio eleemosynae illius est domini, et
servi actio. Sed dominus in illa datione meretur, famulus autem peccat. Ergo
contingit in eadem actione esse meritum et peccatum.
5. Praeterea, ponatur quod aliquis in peccato mortali existens aliqua suffragia
faciat pro defuncto in purgatorio existente: constat quod iste suffragia faciens
sibi non meretur, cum caritatem non habeat, sed illi qui in purgatorio existit,
meretur diminutionem poenae, vel plenam absolutionem. Ergo eadem actio
potest esse meritoria et non meritoria, et eadem ratione bona et mala.
SED CONTRA, Matth. 6, 24: «Nemo potest duobus dominis servire». Sed per
bonam actionem Deo servitur, per malam vero diabolo. Cum igitur una sit actio
quae est unius agentis, videtur quod non possit esse una actio bona et mala.
Praeterea, contraria non possunt esse simul in eodem. Sed bonum et malum
contraria sunt. Ergo non possunt esse in eadem actione.

Torna all'inizio