[I]n nomine Sancte et individue Trinitatis. Anno Dominice 
incarnacionis millesimo quinquagesimo nono, mense augusto iniciante, 
indiccione duodecima currente, domno quoque venerabili, 
ac beatissimo papa Nicolao secundo in sacrosanta Beati apostolorum 
principis Petri Sede, anno primo pontificatus sui presidente. 
Quoniam scimus humanas mentes concupiscibilis esse nature, nec 
non obliviscibilis, nec ita tenacis memorie, ut non egeant recordacionem, 
dignum duximus consulere concupiscibili, et prodesse 
obliviscibili, quatenus et meta imponatur ambicioni, et locus prorsus 
auferatur oblivioni, scriptis videlicet texendo hominum acta 
vel dicta, ne quandoque aliter procedant, quam rei veritas dictat. 
unde que acta sunt inter Iohannem venerabilem abbatem monasterii 
Sancti Vincencii super Vulturni fluminis fontes siti, et Albertum 
monachum, adque Rofredum quonda Rofredi comitis filium, 
huic carte tradidimus, quia neutrum eorum a subiecte rei veritate 
deviare volumus. igitur cum predictus domnus Nicolaus papa 
apud Beneventum, extra ipsam civitatem, intra ecclesiam Beati 
Petri iusta fluvium Sabbati synodum celebraret, et cum eo nonnulli 
archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, monachorum, et 
tocius ecclesiastici ordinis, atque laycalis non parva multitudo 
resideret: in primis domnus Humbertus, Bonifacius, Iohannes 
cardinales episcopi; Desiderius abbas et presbiter, Hildeprandus 
subdiaconus, item cardinales; Voadalricus Beneventanus, Petrus
  |  
  |