Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 215

Tomus I


firmitatis, animadversione respicite diligenti,
si alicujus gratia, odio vel timore postponenda
facitis, vel postponitis facienda, nec pro
tuenda ecclesiastica libertate, de Francorum subsidio
dubitetis, quia regnum, personas et pecunias
vestrae committimus potestati. Non enim
timemus alicujus principis, sive odium dici
oporteat, sive fraudem quem nescimus, quo
nomine appellemus, cum rex esse postulet, et
sacerdos. Caeterum cum jus, regnum in eandem
personam cum sacerdotio non concedat,
relinquitur, ut ostendat, quo jure percipiat sacerdotii
dignitatem. In vacua non venit. Dum
vobis inest authoritas eligendi, usucapere non
potuit, quia tantum temporis nondum fluxit.
Emptio vestra cessat, cum res sacra sit ab omni
venditione penitus aliena. Restat igitur, ut
quod suum fieri nequit occupet violenter. Considerate
itaque diligenter vos, ad quorum manus
respicit totus mundus, quid vestrae prudentiae
sit agendum, firmitatem diligite veritatem
servate, Deum timete, resistentes viriliter
pravitati, cui nimis colla submittitis, et ultra.
Sed dicere nolumus, ne forte videamur arroganter
ponere os coelum. Quod si dignitas
non facit hominem reverendum, si contagione
sordescit improborum, st nequitia Praelati decidit
in contemptum, quid restat, nisi quod indigna
est confusio dignitatis? Eapropter loco
Petri talem Pontificem eligere procuretis, qui
merito Christi vicarius dici possit: pastor bonus,
et firmitatis Ecclesiae conservator: cujus
supereminens claritas, et doctrina Sole lucidior,
populum alluminent Christianum. Nec magna
sit oratio inter vos, aut longum consilium,

Torna all'inizio