quae sine vocabulo designatur, privata
decoris radiis sedet in tenebris, et non habet
unde possit suum recreare dolorem,
duobus maritis tam modico tempore viduata.
Nondum praecedentis doloris sanata sunt vulnera,
[et sic calamitati calamitas, et tempestas
adjicitur tempestati, dolor doloribus et
vulneribus vulnera] inferuntur: mirum
non modicum hic est ordo praeposterus et
turbatus, quia naturaliter magistrum discipulus,
hic autem magister est discipulum
subsecutus: et hoc ideo quia mortis irregularitas
de suo more perversa, pervertit ordinem,
quae praeponenda postponit, praeponit econtrario
postponenda: proh dolor, vitis
frondofa quae subito aruit, cujus fructus exuberavit
ad plenum. Nam in multitudine filiorum,
quos genuit, indefessus ille uterus
magistralis intumuit, praevaluit, et tanquam
cedrus Libani superexcrevit, cui non sunt adaequatae
virgulae de deserto. Ipse quidem fuit alter
Joseph, cui omnes inviderunt parentes,
quem saeva bestia devoravit, videlicet mors,
quae per aphaeresin cunctis aufert mortalibus
caput, a membris dividit et recidit. In
cujus decisione vos qui floretis in cathedris tanquam
multorum capita plena oculis retro respicite,
et ante diligenter attendite, quantum
tenuis et fragilis gloria secularis, quae est
quidam vapor ad modicum durans, velut
|
|