Ire libet; liceat; nusquam sunt carmina tanti.
Ga. Men iuvenem pavisse domi et finxisse docendo,
Ut doctum nova silva senem, novus hospes haberet ?
Sic labor agricolis longus, brevis inde voluptas.
Arva domant aliis. Sic fessus nauta quietis
Invehit ancipiti delatas equore merces.
Nosco meum sidus: Aliis utenda paravi.
Fatum agnosco tuum: Primis nam pauper ab annis,
Pauper eris senior, pauper morieris Amicla.
I, tamen; ipse meis (quando hoc immobile votum est)
Te sine, quod nollem, iam solus pascar acervis.
Ami.Ipse per estatem mediam, vel colle virenti,
Valle vel umbrosa, nitidique in margine fontis
Solus apollinea modulans sub fronde sedebo,
Lanigerumque gregem pascam, et loca florea circum
Mellificas imitabor apes. Te dives habebit
Silva, sed urentes turbabunt otia cure.
|
115
120
125
|