Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 439


causa, easdemque sibi in aliquo adversas negocio nulli contemnere liceat, nisi sacrilegii
crimen incurrere velit, legislatore in libro Codicis attestante, qui ait: Qui divinae legis
sanctitatem aut nesciendo omittunt aut negligendo violant et offendunt, sacrilegium
committunt
. Quod quidem olim Romani attendentes imperatores populos, quos semel
armis subegerant, Romanis deinceps legibus regere curabant, de historiographis uno
inter caetera sic narrante: Eodem tempore Cretam insulam per biennium Metellus
evertit diuturnoque bello domitam in potestatem Romanam redegit, legesque Minois
regis Romanis legibus permutavit
. Sic quoque sine legibus apte regna gubernari
nullatenus posse docet legislator in principio primi Institutionum libri dicens: Imperatoriam
maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportet esse armatam,
ut utrumque tempus et bellorum et pacis recte possit gubernari, et princeps
Romanus victor existat
. Sed quia leges, per quas imperatores et reges iniquitatem
malorum hominum compescere debent, abolitae sunt et nusquam apparent, vexat
regnum iniustitia, gaudet habere regiam in militia potestatem I?Ëldebrandus] monachus,
sanctorum canonum contemptor. Rex cum iustitiae amatoribus in gravi labore laborat;
ab I[ldebrando] monacho decepti in gravi errant errore. Inde beatus Gregorius ait
ita: Qui ergo officium praedicationis suscipit, dignum non est, ut onus saecularium
negotiorum portet, ne, dum hoc eius collum deprimit, ad praedicandum caelestia non
assurgat
. Sed postquam in Romana sede concupiscentia cum licentia, ut simul iudicarent,
convenerat, sanctorum decreta patrum placuit penitus contemnere legesque pro
nihilo habere, novas divinis per omnia contrarias creare; hinc imperium Romanum,
legibus perditis, totius ornatus sui detrimentum incurrit. I[ldebrando] monacho copia
nummorum augeri coepit, unde, ut de multis pauca commemorem, factum est, quod
in Mediolanensi ecclesia non multis ante annis quidam perversa auctoritate ministravit
per aliquot annos, abscissis labiis, naribus, auribus pro facinore suo, quem
divinae mensae servire deputatum ad suam sibi servire mensam nullus voluisset cardinalium.
In Cremonensi vero ecclesia quaedam muliercula Albitia nomine, contempto
apostolo mulieres in ecclesia tacere iubente, saepius in ambone populo adstante eadem
auctoritate illorum docebat. Nonantulensem autem ecclesiam contra divinam sua ea
ipsa lege acephalam fecerant. Sic sic illicita licentia ad sanctae ecclesiae totiusque
regni confusionem eos perduxit. Sed christianae religionis est diligenter audire et tota
mente adtendere, quanta constantia sancti patres evangelicam apostolicamque doctrinam
suis traditionibus intemeratam inviolatamque semper permanere satagant, et quam firma
ratione sacrae scripturae contraire contrariaque dictare ac praedicare prohibeant. Quare,
qui divinae detrahunt disciplinae ac de quarto genere monachorum quaedam sanctis
patribus nefandissima praesumptione audent praeponere, intelligant, quid Leo, sanctae
ecclesiae columna, dicat ecclesiae: In his , inquit, quae vel dubia fuerint aut obscura,
id noverimus sequendum, quod nec praeceptis euangelicis contrarium nec decretis

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio