Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 355


quia inter nos tale fuit nostra conveniencia. Et per rogum suprascripti
Adtoni, et Girardi hunc scriptum precarie scripsi. Ab
incarnacione domini nostri Iesu Christi anni sunt nungentesimo
nonagesimo septimo, sed et regna<n>te domnus Otto imperator,
filius quondam Ottoni imperatori augusti anno secundo, die [.....]
mensis iunius, per indiccione decima. Actum in Valva, mense, indiccione
suprascripta, feliciter. † Ego Atto in ac precaria a nos
facta me subscripsi. † Signum manum Girardi. † Signum manum
Berardi.
DE CARAPELLE.
IN Dei nomine. Scriptum apparum seu conveniencie, qualiter
ego Sansoni, filius quondam Remedii rogo a te Iohannes, abbas
de monasterio Sancti Vincencii, qui situm est in Samnie partibus,
super fluvio Vulturno, in territorio Beneventano, unaque per voluntate
et consensu de ordinatis monachis de vestro monasterio
Sancti Vincencii concedisti mihi Sansoni, vel meis heredibus, usque
in completi viginti et novem annis, hoc est de res iuris proprietatis
sancti monasterii, et est ipsa res iusta territorio Valvense:
prima pecia de terra est in locus, ubi Cese vocatur ad illum Tricalium,
que est per mensura ad [d]estrum Campanicium per longum
ducentos quinquaginta octo, et per latum .CC. viginti duo;
abet finis: a capu fine terra, que michi Sansoni, et Emerelmi, et
Staniu; a pede in via; et de ambe latere fine terra de ipso sancto
monasterio que antea Emeralmo, et filius su[us] per scriptum conveniencie,

Torna all'inizio