Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 750


per generationem est ad hoc ut divinum esse quantum possunt participent,
ut in 2 de Generat. dicitur. Omnis etiam creaturae operatio naturalis
ad finem ordinata est; et ideo benedictio diei septimae debetur, in qua post
perfectionem primam universi, quae sexto die completa est, etiam in ordine ad
finem universum perfectum est.
Sed quantum ad secundum, quod est quies opificis, debetur diei septimae sanctificatio.
In Sacra enim Scriptura sanctificatio interdum dicitur ex hoc quod aliquid
ad cultum Dei dedicatur: sic enim dicitur tabernaculum sanctificari, et
vasa eius et ministri; et ita etiam dies septimus sanctificatus est, idest ad cultum
Dei dedicatus est; ut sicut scilicet Deus, qui res condidit, non in ipsis rebus
conditis quasi in fine quievit, sed a rebus conditis in seipso in quo beatitudo sua
consistit: cum non sit beatus ex hoc quod res fecerit sed quod factis non eget, in
seipso sufficientiam habens: ita etiam et nos non in operibus eius aut in operibus
nostris discamus quiescere sicut in fine; sed ab operibus in ipso Deo in quo
beatitudo nostra consistit: propter hoc enim institutum est ut homo sex diebus
laborans in operibus propriis, septimo die quiesceret, eius cultui vacans. Haec
autem quies in Deo christianis non ad tempus, sed perpetuo indicitur, quibus
indicitur sine intermissione orare, 1 Thessal. 5. Et ideo illa temporalis observatio
in lege nova cessavit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod felicitas Dei non consistit in operatione qua
creaturas condidit, sed in operatione qua seipso perfruitur, creaturis non
egens; et haec operatio ad quietem septimae diei pertinet.
Ad secundum dicendum, quod quamvis bonitas Dei manifestetur in hoc quod
esse communicavit rebus per creationem, tamen perfectio bonitatis ostenditur
in hoc quod rebus conditis Deus non eget, sed in seipso sufficientiam habet.
Ad tertium dicendum, quod creaturae sunt sicut via, per quam devenitur in
cognitionem creatoris. Perfectio autem non consistit in via, sed in termino viae.
Unde non debet sanctificari dies in quo creaturae sunt conditae, sed dies in quo
sicut in fine quiescit.
Ad quartum dicendum, quod quamvis per operationem qua res in esse producit,
nihil Deo decrescat; tamen hoc potius apud eum est quod aliis non eget, in
seipso quiescens, quam quod alia facit; et ideo dies quietis magis benedicitur
quam dies productionis creaturae.
Ad quintum dicendum, quod Deus eadem virtute qua esse rebus tribuit, eas in
esse proprio conservat. Unde non magis ostendit divinam potentiam productio
creaturarum quam earum conservatio.

Torna all'inizio