pertinet, quam ad quostibet regnorum
praelatos, qui reges suos prout assolent, consecrant
et inungunt: vel, esto sine praejudicio nostro,
quod habeat hujusmodi potestatem, estne
istud de plenitudine potestatis ipsius, quod
nullo prorsus ordine iuris servato, animadvertere
possit in quostibet, quos asserit suae iurisdictioni
subiectos? Processit enim nuper
contra nos, ut dicitur, non per accusationis
ordinem: cum nec accusator comparuisset idoneus:
nec inscriptio praecessisset: nec per
denunciationem legitimo denunciatore cessante,
nec per inquisitionis modum, quem clamosa
insinuatio non praecessit: cum etiam nullorum
inquisitorum nobis facta fuerit copia, si qui
forte fuerint, cum nonnulli fuerint publice per
hujusmodi judicem ad inquisitionem adducti,
asserit enim omnia fore notoria, quae nos esse
notoria manifeste negamus, et quae notoria
per legitimum testium numerum non probantur.
Sic enim quilibet judex posset per
se solummodo asserendo notorium, spreto iuris
ordine, quemlibet condemnare. Insurrexerunt
in nos, siquidem in concilio, sicut dicitur,
aliqui testes iniqui, sed valde pauci, quorum
aliquos velut Calinens. Episcopum, quem
suus frater, videlicet et nepos, per nos
ex caussa proditionis ad suspendium legitime
|
|