Quo videlicet die sancto ac celeberrimo beatus Iohannes Baptista
conceptus asseritur, cuius intuitu sumus impulsi, ut hanc epistolam scriberemus,
ut in eo ponamus finem, unde scriptio traxit originem. Ubi non
facilis oboritur quaestio, quomodo beatus Iohannes festivitate necdum
elapsa sed adhuc durante conceptus sit, cum Lucas evangelista dicat: Et
factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit , haud dubium quin Zacharias,
in domum suam. Post hos autem dies concepit Helisabeth uxor eius .
Quomodo autem impleti sunt dies officii, cum ipsa festivitas necdum esset
impleta? Quintodecimo quippe die praefati mensis incipiebat haec festivitas,
quae dicitur scenophegia, et octo diebus integris colebatur, ut octavus
kalendarum Octobris, quo beatus Iohannes conceptus est, inter caeteros
eiusdem festivitatis dies festivior atque, ut illic dicitur, celeberrimus haberetur.
Quod si forte dicitur, quod traditio fallatur aecclesiae, quatinus non
ipso die conceptus sit, sed postmodum, tota videlicet solemnitate decursa,
hoc...
Illud praeterea consideratione dignum est, quod si uterque dierum
numerus, vel quo Dominus in utero virginali, vel quo beatus Iohannes in
alvo mansit anili, diligenter inspicitur, duobus diebus excedere Domini
numerus invenitur. A conceptione quippe Domini usque ad nativitatem
Domini ducenti septuaginta sex dies, a conceptu vero Iohannis usque ad
nativitatem eius ducenti septuaginta quattuor dies tantummodo reperiuntur.
Nam com Dominus octavo kalendarum Aprelis conceptus, octavo
kalendarum Ianuarii natus sit, Iohannes autem octavo kalendarum Octobris
genitus, octavo kalendarum Iulii de maternis visceribus sit egressus,
duobus tamen diebus excedit numerus salvatoris numerum Iohannis. Et
hoc propter Februarium mensem, qui viginti tantummodo et octo dierum
supputatione contentus est, cum omnes alii menses vel triginta vel triginta
et unum dies includant.
Quia igitur hoc mense beatus Iohannes in maternis visceribus latuit,
quo videlicet iam emenso Dominus est conceptus, et antequam per annuae
revolutionis orbitam impleretur, est editus, duo dies quibus mensis iste
minuitur, conceptui beati Iohannis deesse reperiuntur. Huius ergo mensis
|
|