Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 156


Boemie et Frederico duce de Rotemburgo, qui fuit filius
regis Conradi patrui imperatoris, et cum marchione Tederico
de Saxonia et ipsius marchionis duobus fratribus et cum
comite Olrico de Lanzburg et cum comite Redulfo de Lindo
atque cum Raynaldo cancellario, qui electus erat archiepiscopus
Colonie, ac etiam cum aliis multis tam episcopis quam
marchionibus et comitibus Teutonicis, qui omnes erant
Laude cum imperatore, et cum omnibus fere militibus, quos
Laude habebant. Duxitque secum omnes predictos Mediolanenses,
quos pro obsidibus retinuerat.
Sequenti deinde die Lune postea precepit imperator
consulibus Mediolani, ut usque ad octo dies facerent omnes
personas tam masculos quam feminas exire civitatem Mediolani.
Quod equidem, licet luctuose, plenarie adimplevere Mediolanenses
euntes Papiam et Laude, Pergamum quoque atque Cumas
et per alias civitates ac loca Longobardie. Maxima tamen
ipsorum pars stetit circa civitatem extra fossatum, imperatoris

1



5




10




15

Torna all'inizio