Israel facere que manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
Quod autem non dereliquerit me Pater, testatur Propheta, qui in
persona mea loquens ait: Quoniam non derelinques animam meam
in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Ysaias
quoque ait, LIIII: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus
magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi
faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus
sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. Fui itaque derelictus a
Patre ad tempus, quia manibus impiorum, scilicet Iudeorum,
traditus, ut me pro salute mundi occiderent, et non fui derelictus,
quia tertia die me resuscitavit a mortuis. Et ita verbum
propheticum verum manet, quia non vidit David iustum derelictum.
Nec etiam vidit semen eius querens panem, secundum
suum intellectum.
Quod duo sunt genera paupertatis.
Duo enim sunt genera paupertatis. Unum est voluntarium,
et hoc est perfectorum qui, suis divitiis venditis et datis pauperibus,
nichil in hoc mundo possidere volunt, cognoscentes
verum esse quod dicit Apostolus, I Timo. VI: Nichil intulimus
in hunc mundum: haud dubium, quia nec auferre quid possumus.
Habentes ergo alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Non
enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus,
Hebre. ultimo. Isti sunt pauperes qui a me commendati fuerunt,
Mat. V: Beati pauperes spiritu (id est humiles et voluntarie mendicantes),
quoniam ipsorum est regnum celorum. Isti sunt pauperes
de quibus dixit Ys., XXIX: Pauperes homines in sancto
Israel exultabunt. Vere isti sunt semen Christi, de quo Propheta
ait: Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur.
De istis Ys. ait, LXI: Omnes qui viderint eos cognoscent eos, quia
isti sunt semen cui benedixit Dominus. In quo qui benedictus est
super terram, benedicetur in Deo. Amen.
Porro secundum genus paupertatis est illorum qui habent
paupertatem necessariam et inevitabilem, qui velint nolint, eos
|
|