Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 29


nomine domini super eas facto; dehinc ducantur ad reficiendum.His
actis, pulsato signo ad Nonam, facta oratione pulsatoque alio signo
canatur Nona ut Tercia et Sexta.

<DE MISSA FESTIUA ET DE UESPERIS.> Qua cantata induantur infantes et
qui missam sunt celebraturi, sacerdos uidelicet uel abbas honorifice,
diaconus dalmatica, subdiaconus tunica, duo ad responsorium, tres
conuersi ad candelabra et thuribulum. Interim auferantur formae de
choro quae auferri solent. Pulsentur signa sicut in festiuis diebus, cantor
ebdomadarius chorum teneat in cappa, missa festiue celebretur. Gloria
in excelsis deo
minime dicatur, nisi episcopus missam celebret et chrisma
faciat. Tunc etiam in fine missae Ite missa est dicitur. Tot hostiae ponantur
ad sacrandum, quot sufficere possint ipso die et in crastino ad communicandum.
Quatuor his diebus nullus a communione se subtrahat, nisi
subtrahendi rationabilis causa existat. Celebrata fere missa reportentur
in chorum formae, pulsetur tabula ad Uesperas. Expleta missa fiat oratio
Uespertina supra formas. Interea sacerdos praecedente processione, cum
qua ad altare uenit, uadat ad locum constitutum decentissime praeparatum
ibique reponat corpus domini incensato ipso loco et ante
repositionem et post repositionem. Ante quem locum lumen continue
ardeat.

<DE MIXTO.> Quo completo uadant in refectorium accipere mixtum.
Ingressi autem refectorium faciant ante et retro ante sedilia sua et considentes
sumant mixtum de pane tantum et potu quem super iusticias suas
a refectorariis in sciphis positum inuenerint.

Torna all'inizio