W. et A. legatus noster nec non episcopus Vasantensis insurgunt
aduersus ecclesiam suam et ecclesias quasdam eiusdem episcopatus
sui auferunt et uiolenter inuadunt. Ausciensis quoque archiepiscopus
et Amatus episcopus literis suis nobis significauere
ab Aquensibus easdem ecclesias proprietati Olorensis ecclesiae ab
antiquo tempore pertinuisse. Vnde fraternitati uestrae iniungimus
ut, si potestis ambo, sin autem unus in competenti loco eorum
negotium audiat atque, canonicis rationibus diligenter utrimque
perscrutatis, Deo placentem et iustitiae congruum finem imponat.
|
|