Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 986


Ad tertium dicendum, quod passio Christi quantum ad sufficientiam potest delere
peccata etiam antequam fiant; sed efficientia deletionis non est nisi postquam
aliquis a peccato commisso avertitur; sicut medicina sufficiens ad sanandum
paratur interdum antequam aliquis infirmetur; sed non sanatur per ipsam
actu, nisi postquam infirmus fuerit.
Ad quartum dicendum, quod baptismus, poenitentia, et alia sacramenta exiguntur
ad deletionem peccatorum, sicut instrumentaliter agentia ad deletionem
culpae: unde agunt in virtute passionis dominicae, et ipsam passionis virtutem
in nos quodammodo transfundunt.
Ad quintum dicendum, quod quamvis ille qui occidebatur, esset Deus, non
tamen cognoscebant occisores ipsum esse Deum: quia «si cognovissent, nunquam
Dominum gloriae crucifixissent»: 1 Corinth. 2, 8; unde eorum peccatum
ex ignorantia minuitur, quamvis non ex toto excusetur. Et etiam quamvis
habeant aequalitatem, eorum peccatum et meritum Christi, secundum quid, scilicet
quantum ad obiectum actus: quia vitam corporalem, quam Christus caritative
dedit, illi nequiter extinxerunt: non tamen habent aequalitatem quantum
ad modum: quia multo maior fuit caritas ex parte Christi animam ponentis,
quam nequitia ex parte illorum qui illam animam nequiter extorserunt: et iterum
bonum est efficacius quam malum, quod non nisi virtute boni agit, ut dicit
Dionysius.
ARTICULUS 2
Utrum simus liberati a diabolo per passionem Christi
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod per Christi passionem non simus liberati a diabolo. Libertas
enim hominis in hoc consistit quod cogi non potest. Sed sicut nunc liberum
arbitrium cogi non potest a diabolo, ita nec ante Christi passionem. Ergo passio
Christi non liberavit nos a potestate daemonis.
2. Praeterea, diabolus non habuit potestatem in res ipsius Iob, neque in carnem
eius, nisi cum accepit eam a Deo. Sed modo etiam accepta potestate a Deo,
potest homines affligere in rebus et in personis. Ergo in nullo sumus modo
magis liberi ab eius potestate quam ante.
3. Praeterea, ante passionem Christi, daemon aliter non nocebat hominibus,
nisi tentando quantum ad animam, et vexando quantum ad corpora. Sed hoc
etiam quotidie facit. Ergo in nullo eius virtus est diminuta.
4. Praeterea, illi proprie sub diaboli servitute detinentur qui ipsi servitutem
latriae impendunt. Sed adhuc hodie sunt idolatrae multi. Ergo humanum genus
non est liberatum a servitute diaboli.

Torna all'inizio