Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

72


mortuus est .XXXVI. anno post Christi passionem, et
iste Nero, sicut dicit beatus Ieronimus in libro de Viris illustribus,
ultimo anno imperij sui sanctos apostolos Petrum et
Paulum occidit. et eodem anno sanctum Naçarium similiter
interfecit. et sic Naçarius .XXXVIo. anno post Christi passionem
fuit martirio coronatus. ante autem mortem suam ad minus
per annum apud Ianuam predicavit et sic manifeste
coligitur quod .xxx°v°. anno post Christi passionem Naçarius
fidem Christi in Ianua predicavit et ipsam civitatem ad fidem
Christi convertit. secundum hoc igitur civitas Ianue ad fidem
Christi conversa fuit anno a nativitate Domini .LXVIIIo.,
a passione vero Domini anno .XXXV. si vero dicimus,
quod magis credibile est, quod antequam Naçarius predicaret in
Ianua, erat ad fidem conversa, tunc oportebit dicere quod
adhuc [minus] quam per annos .XXXVo. post Christi passionem
civitas Ianue fuit ad fidem Christi conversa. per ea

Torna all'inizio