Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 262


Ad secundum dicendum, quod in Incarnatione duo sunt, scilicet persona assumens,
et natura assumpta. Missio igitur nominat Incarnationem ex parte personae
assumentis praecipue: et quia ad personam Filii assumentem solus Pater
auctoritatem habet, ideo missio activa Patri attribuitur. Conceptio autem vel
nativitas temporalis nominat Incarnationem ex parte naturae assumptae, cui
gratuito collatum est ut in unitatem talis personae assumeretur: et ideo efficientia
conceptionis non Patri, sed Spiritui Sancto appropriatur.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut dicit Philosophus, 1 Metaph.,
sapientis est ordinare: unde illae operationes divinae quae ad ordinationem
Dei pertinent, sicut gubernatio, et huiusmodi, Filio attribuuntur, cui sapientia
appropriatur. In opere autem Incarnationis attenditur quaedam gratuita collatio,
qua humanae naturae datum est in unitatem divinae personae assumi, et
omni gratia repleri, sicut primum, et executio illius doni, sicut secundum, quae
ad ordinationem Dei pertinent: et ideo Spiritui Sancto convenit esse factivum
Incarnationis; sed exequi mysterium Incarnationis convenit Filio.
AD OBIECTA
Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum quod in naturali conceptione
hominis, semen habet rationem activi, et iterum rationem termini, inquantum
virtus quae est in semine, attrahit sibi id unde nutriatur, et in quantitatem perfectam
proficiat. Quantum ergo ad primum operatio seminis appropriatur
Spiritui Sancto; sed quantum ad secundum appropriatur Filio, quia conceptio
ad hypostasim Filii terminata est.
Ad secundum dicendum, quod commixtio illa illorum trium, ordinationem
signat unionis ipsorum: non enim ibi proprie commixtio est. Haec autem ordinatio
praesupponit divinam acceptationem, qua hoc donum creaturae dare
voluit, ut per unionem personae aeternae coordinaretur: et ideo quamvis commixtio
sapientiae possit attribui, tamen ipsa Incarnatio principaliter Spiritui
Sancto approprianda est.
Tertium concedimus.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod ratione iam dicta efficientia
Incarnationis Spiritui Sancto appropriatur: et ideo potest dici Christus conceptus
de Spiritu Sancto, sive haec praepositio «de» dicat causae efficientis habitudinem,
sive etiam designet rationem faciendi: ipsa enim ratio faciendi
Incarnationem est bonitas Spiritui Sancto appropriata.

Torna all'inizio