<IX.> DE PARTICIPIO SECUNDUM PRISCIANUM 
Legens quae pars est? Participium est. Quare? Quia partem capit 
nominis partemque verbi: recipit enim a nomine genera et casus, 
a verbo tempora et significationes, ab utroque numerum et figuram. 
Participium quid est? Pars orationis partem capiens nominis 
partemque verbi. Participium unde dicitur? A parte et capio 
capis. 
Quaestio  laudabilis. Cum omnes partes orationis natura protulerit, 
merito quaeritur, cur participium a nomine genera et casus, 
a verbo tempora et significationes habere dicatur. Solutio. Ideo 
participium a nomine genera et casus habet, quia praesentis temporis 
participium non terminat certum genus certumque casum, 
donec nominibus iungatur, ut amans; cum enim dico hoc participium, 
dubium est, utrum pertineat ad marem an ad feminam vel 
ad mancipium vel utrum sit vocativus an nominativus casus; nomine 
addito haec ambiguitas procul habetur et certitudo mentibus 
nostris infunditur, ut 'amans me Cato docet', 'diligens me Martia 
loquitur', 'venerans mancipium dominum suum ministrat ei'. 
Quaeritur item, cur numerum et figuram ab utroque, videlicet 
a nomine et verbo, participium recipiat. Solutio. Ideo aeque quia 
illae duae partes haec accidentia sibi vendicant. 
De accidentibus 
Participio quot accidunt? Sex. Quae? Genus, casus, tempus, significatio, 
numerus et figura.
  |  
  |